De francicae linguae recta pronuntiatione
De francicae linguae recta pronuntiatione
Book Excerpt
ne, cum compositis: *vien* venio, vel veni cum compositis: quæ omnia vocabula sic à purè pronuntiantibus efferuntur ac si scriptum esset *i* duplici *biien, chiien*, &c. Pictones tamen veterem pronuntiationem per *e* clausum retinuisse videri possent, nisi *e* in *a* mutarent, vt *ils disant, ils parlant*. Sed in earundem vocum foemininis *e* clausum restituitur: scribimus enim & efferimus *chi[e]ne*, canis foemina, *Chrestiené*, Christiana: quanuis *Chrestienté* Christianitas, pronuntiemus *Chrestient[e]: miené*, mea, *siené* sua: *tiene*, tua & teneat, *viene* veniat.
*I i i*.
Hæc litera vt apud Hebræos & Latinos, sic apud Francos interdum vocalis est, interdum consonans: quanuis illam Hebræi ante reperta puncta quæ vocant, non inter vocales, sed inter palatinas consonantes non temerè recensuerint. Cæterum quum hæc litera vocalis est natiuum illum tenuissimum sonum retinet cæteris l
Editor's choice
(view all)Popular books in Non-fiction, Language, Fiction and Literature
Readers reviews
3.0
LoginSign up
esta interesante
- Upvote (0)
- Downvote (0)