Caesar's Commentaries in Latin (books 1 to 4)
Caesar's Commentaries in Latin (books 1 to 4)
Book Excerpt
Nammeius et Verucloetius principem locum
obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per
provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum: rogare ut
eius voluntate id sibi facere liceat. Caesar, quod memoria tenebat
L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub
iugum missum, concedendum non putabat; neque homines inimico animo, data
facultate per provinciam itineris faciundi, temperaturos ab iniuria et
maleficio existimabat. Tamen, ut spatium intercedere posset dum milites
quos imperaverat convenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum
sumpturum: si quid vellent, ad Id. April. reverterentur.
Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex provincia convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum XVIIII murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit. Eo opere perfecto praesidia disponit, castella communit, quo facilius, si se
Editor's choice
(view all)Popular books in Classic
Readers reviews
0.0
LoginSign up
Be the first to review this book