Stories from Aulus Gellius
Book Excerpt
XIV. SERTORIUS AND THE DOE.
Sertorius pretended that divine revelations were made to him through a white doe. This doe once ran away, but was soon found again. The use which Sertorius made of this incident.
Huic Sertorio cerva alba eximiae pulchritudinis et celeritatis a Lusitano quodam dono data est. Hanc persuasit omnibus, oblatam sibi divinitus et instinctam Dianae numine, conloqui secum et monere et docere, quae utilia factu essent, ac, si quid durius videbatur, quod imperandum militibus foret, a cervâ sese monitum praedicabat. {7} Id cum dixerat, universi, tamquam si deo, libentes ei parebant. Ea cerva quodam die, cum incursio hostium esset nuntiata, tumultu consternata in fugam se proripuit atque in palude proximâ delituit, et postea requisita periisse credita est. Neque multis diebus post inventam esse cer