The Augsburg Confession, in Latin and in German
Book Excerpt
23] Cui appellationi ad V. C. M. simul et concilium adhuc adhaeremus, neque eam per hunc vel alium tractatum (nisi causa inter nos et partes iuxta tenorem Caesareae proximae citationis amice in caritate composita, sedata et ad Christianam concordiam reducta fuerit) deserere intendimus aut possumus;
24] de quo hic etiam solenniter et publice protestamur.
Art. I. De Deo.
1] Ecclesiae magno consensu apud nos docent, decretum Nicaenae synodi de unitate essentiae divinae et de tribus personis verum et sine ulla dubitatione credendum esse,
2] videlicet, quod sit una essentia divina, quae et appellatur et est Deus, aeternus, incoporeus, impartibilis, immensa potentia, sapientia, bonitate, Creator et Conservator omnium rerum, visibilium et invisibilium;
3] et tamen tres sint personae eiusdem essentiae et potentiae, et coaeternae, Pater, Filius et Spiritus Sanctus.
4] Et nomine personae utuntur ea significatione, qua usi sun