Dissertatiunculae Quaedam Critico-Theologicae
Dissertatiunculae Quaedam Critico-Theologicae
Book Excerpt
fuisse Sabellianam; nam comparatur cum ea, e.g. [Greek: Sabelliou to epitêdeuma], 9, et [Greek: hosa alla epi Sabelliou atopa apantai], 25. Quinimo, cum haeresis haeresi opponitur in fine §. 3. de Arianis aperta mentio est, ut mos est Athanasii, de Sabellianis autem non est mentio, sed de iis qui «Sabellizant,» quibuscum scilicet res erat sancto Doctori. Praeterea haeresim, quae agebatur, esse temporis illius, non praeteritorum saeculorum, certum est tum ex loquendi modo, quo utitur Athanasius, tum quia caeterae, quibuscum dimicat in scriptis suis, sunt sui aequales. Namque etiam, cum Pauli Samosateni haeresim aggreditur, non priscam istam saeculi anterioris in arenam immittit, sed immutatam et novam, qualem ipse eam conspexerat in populo christiano. Neque hoc sane facile fidem facit, in medio illo tot tantorumque errorum certamine, quod Athanasio contigit, prudentissimum virum ad obsoleta quaedam, ut [Greek: graikon kai scholastikon], confugisse[4].
Quae omnia suspicionem moven
Editor's choice
(view all)Popular books in Religion, Philosophy
Readers reviews
0.0
LoginSign up
Be the first to review this book