De Graecorum Medicis Publicis
Book Excerpt
+ei d' Asklêpiadais touto g' edôke theos, iasthai kakotêta kai atêras phrenas andrôn,+
et vix ante annum 500 hymnus Homericus quem dicunt (h. H. XVI) in Aesculapium deum et +iêtêra nosôn+ olim factus esse videtur. Tum etiam familiae vel collegia medicorum ab Aesculapio se ortos esse praedicare coeperant. Quod tradit Theopompus: +peri te tôn en Kô kai Knidô iatrôn, hôs Asklêpiadai kai hôs ek Surnou hoi prôtoi aphikonto apogonoi Podaleiriou+ (ita Photius, Bibl. c. 176, 203 = Müller, FHG. I, 296 fragm. 111). Ita facillime factum est, cum veteres de historia medicorum anquirere coepissent illo tempore, quo in summo flore erant Aesculapii valetudinaria sacra, ut etiam Asclepiadae vere medici in his sacris quondam artem didicisse medicam putarentur.
De his rebus ita igitur diiudicandum est multos fuisse medicos saeculis illis, quibus Hom