M. Fabi Quintiliani institutionis oratoriae liber decimus
M. Fabi Quintiliani institutionis oratoriae liber decimus
A REVISED TEXTWITH INTRODUCTORY ESSAYSCRITICAL AND EXPLANATORY NOTESAND A FACSIMILE OF THE HARLEIAN MS. by W. Peterson
Book Excerpt
gis concitata et plena spiritus capit; sunt etiam lenis et nitidi et compositi generis non pauci amatores. De qua differentia disseram diligentius, cum de genere dicendi quaerendum erit: interim summatim, quid et a qua lectione petere possint qui confirmare facultatem dicendi volent, attingam: paucos enim, qui sunt eminentissimi, excerpere in animo est. |45| Facile est autem studiosis, qui sint his simillimi, iudicare, ne quisquam queratur omissos forte aliquos quos ipse valde probet; fateor enim plures legendos esse quam qui a me nominabuntur. Sed nunc genera ipsa lectionum, quae praecipue convenire intendentibus ut oratores fiant existimem, persequar.
|46| Igitur, ut Aratus ab Iove incipiendum putat, ita nos rite coepturi ab HOMERO videmur. Hic enim, quem ad modum ex Oceano dicit ipse omnium {fluminum} fontiumque cursus initium capere, omnibus eloquentiae partibus exemplum et ortum dedit. Hunc nemo in magnis rebus sublimitate, in parvis proprietate superaverit. Idem laetus ac pressus, iucundus et gra
Editor's choice
(view all)Popular books in Essays, Fiction and Literature
Readers reviews
0.0
LoginSign up
Be the first to review this book