Latin Vulgate, Esther: Liber Esther
Book Excerpt
1:20 Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctae uxores tam maiorum, quam minorum deferant maritis suis honorem.
1:21 placuit consilium eius regi, et principibus: fecitque rex iuxta consilium Mamuchan,
1:22 et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quaeque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac maiores in domibus suis: et hoc per cunctos populos divulgari.
2. ESTHER ELIGITUR REGINA, 2:1-18.
2:1 His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat, recordatus est Vasthi, et quae fecisset, vel quae passa esset:
2:2 dixeruntque pueri regis, ac ministri eius: Quaerantur regi puellae virgines ac speciosae,
2:3 et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan,