Chemiam artibus academicis jure esse inserendam
Chemiam artibus academicis jure esse inserendam
Book Excerpt
certi resciatur. Haecque adeo sola
superest indagandis corporum singularibus via retrograda; dum alteram
illam, quae a priori haec investigat, humano ingenio imperviam prorsus
Natura fecit et inaccessam. Sedulus hinc rerum scrutator experimentis
prius quam ratiociniis insudat, sensuum adminiculo sua examinat objecta,
horum peculiares animadvertit effectus, quos sponte sua vel praevio
tentata consilio ediderint; corpora corporibus adplicat, rursumque ab
invicem removet, ut, qui e solis, quique e conjunctis fluant motus,
experiatur; tum vero ex hisce gnaviter collectis, sibique mutuo collatis
quaesitam corporum naturam propriam et singulares dotes a posteriori
demum determinare haud infelix praesumit. Nec sane ullo unquam tempore
patuere clarius Naturae interiora, quam quo huic institum est tramiti:
parum in Physicis profecere, hunc qui vel ignorarunt, vel neglexere
scientes.
Sed ecce! dum Physicis totus inhaereo, lenissimo ipsius materiae quasi flexu, in intima Artis Spagyricae viscera me devolutum sentio:
Editor's choice
(view all)Popular books in Science, Non-fiction
Readers reviews
0.0
LoginSign up
Be the first to review this book